- ALCMAEON
- I.ALCMAEONAmphiarâi vatis, et Eriphyles fil. Huic pater, ad bellum proficisci coactus, nequitiam Eriphyles in se aperuit, eique futurae mortis suae vindictam reliquit; qui defunctô patre memor praecepti, ut in patrem pietatem servaret, impius in matrem factus est, eamque necavit. Huic fabulae a ceteris additur, quum postea ob matris caedem Alcmaeon furiis agitaretur, venisse ad fluv. Phlegeum, a quo lustratus est, et cum filiam eiusdem Alphesiboeam amâsset, donatô illi monili, quod matris Eriphyles fuerat, uxorem illam duxisse: ceterum cum aliquando ad Acheloum fluv. post ea tempora forte rediisset, placuissetque ipsi Callirhoe Acheloi filia, monile, quod superiori coniugi dederat, etiam huic, nuptiarum spe, pollicitum esse. Ad quod repetendum cum proficisceretur, a fratribus Alphesiboeae, Themone, et Azione, occisum esse: qui tamen et ipsi ab eodem mutuis vulneribus petiti, perierunt: vel, ut Ovidius videtur sentire, a filiis Callirrhoes, quos Iuppiter natos statim Deos fecerat, in ultionem patris occisi sunt. Vide Met. l. 9. Fab. 10. Pausan. l. 8. Euseb. Annô 817. ab Abrahamo A. M. 2743. Virg. Aen. l. 6. v. 445.------ ------ Maestamque Eriphylen,Crudelis nati monstrantem vulnera, cernit.Propert. l. 3. Eleg. 4.Aut Alcmaeoniae furiae, aut ieiunia Phinci.II.ALCMAEONPhilosophus Crotoniates, fil. Pitithi, discipulus Pythagorae. Primus Physicam scripsit. Vide Diog. Laert. in Alcmaeonc l. 8. Clem. Stromat. l. 1. Euseb. an. 250. Urb. Cond. Alius, Historicus, Plutarcho laudatus, in Solone.III.ALCMAEONSilli fil. Thrasymedis nepos, cum reliqua Nestoris progenie, e Messenia ab Heraclidis in Peloponnesum reversis, pulsus, Athenas venit a quo Alcmaeonidarum genus inclaruit, Pausan. l. 2. Ex his Megacles postea, Cylonii, piaculi reus, cum posteris, factus est. Unde Herodotus, οἱ μεν Α᾿λκμαιωνίδαι εἶχον αἰτίην τȏυ φόνου τούτου, Alcmaeonidae huius caedis reatum ferebant, l. 5. c. 71. Vide Clisthenes, Megacles, Nestor.IV.ALCMAEONultimus ex perpetuis Atheniensium Archontib. post Aeschylum, regnavit ann. 12. dum Sabbacon Aethiops in Aegypti regulis opprimendis esset occupatus. Illum Syncellus vocat τὸν λ´ βασιλέα Α᾿θηναίων, trigesimum Atheniensium Regem, videl. nona Medonte Archonte primo, sed a Cecrope; nainque Βατιλέων, Regum, nomen etiam Archontas perpetuos, imo et decennales, habere apud Actores; dicemus voce Medon. Ei successit Carops, fil. Aeschyli, in decennali dignitate, A. M. 3300. Euseb. Alcmaeon etiam dicitur pro Alcman, a quo alius est ille, qui in Delphorum commentariis citatur a Plut. in Solone.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.